MISCELLI Ludi

MISCELLI Ludi
MISCELLI Ludi
memorati Suetonio Callig. c. 20. Edidit et peregre spectacula; in Sicilia Syracusis hasticos ludos et in Gallia Lugduni miscellos; qui fuerint, in dubio est, Lev. Torrentius Comm. in hunc losum, sic vocatos existimat, qui ad nullum certum genus Ludorum Scenicorum, siveargumentum, sive scenae instrumenta et apparatum spectes, referri possunt: quemadmodum columbarum quoddam genus miscellum vocat Varro de R. R. l. 3. c. 7. quae neque agrestes neque domesticae sunt. Wolfgangus Lazius Comm. Reip. Rom. l. 2. c. 15. scribit, Miscellaneos ludos fuisse, ex variis multiformibusque ludicris commixtos. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Roman. l. 5. c. 22. sub finem. Scaliger, similes fuisse Capitolinis, et victum victoris laudes scribere, sua vera propriâ delere linguâ, coactum, refert Poetic. l. 1. c. 34.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”